Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 88

Precedente Successiva

Nec enim quia ens univocum est aëri, terrae et soli, quin etiam
Deo, ut docet Scotus Theologus , sol non excedit terrae nobilitatem sine
fine. Nec quia homines sapientes sunt, et Deus sapiens est, non sit
Deus absque comparatione et fine sapientior homine. At quomodo
potuisset sol largiri infinitum discursum homini supra ipsum solem, si
tota humana anima spiritus sit a sole ingeneratus? Animalia tam altissimo
non pollere discursu palam est, quoniam ex eiusmodi discursu
orta est scientia de Deo infinito, cui et sacrificia et Templa et sacra
doctrina dicantur, quae apud Bruta non etiam extant. Et quamvis alia
adorent lunam, alia solem, aliaque alias res; ut Elephanti et Galli admonent,
non tamen usque ad Deum infinitum religionem suam erexerunt,
tametsi non inopinabile sit apibus, animalibusque gregalibus
inesse cognitionem Divinitatis confusam; Omnia enim Entia amant
bonum et confuse omnia primum bonum, summumque persentiunt:
Ast [At] haec scientia de infinito in hominibus tantum ex operationibus
manifesta est, et miraculis, ut patebit.
~ Praeterea nullum Ens operatur frustra suas potissimas operationes,
sed omnia ad certum naturae finem eas dirigunt. At homo habet tanquam
nobilissimas potissimasque operationes religionem et scientiam, quae
praestarent potius molestiam vitae corporali, quam utilitatem, nisi alia
illi vita conveniret, et anima cum Divinitate non communicaret; cuius
rei fidem faciunt homines innumerabiles et sapientissimi, et ignorantissimi,
omnisque conditionis, qui sparso sanguine, miraculis, prophetia,
fervore spiritus, et certitudine assertionis absque haesitatione,
non captantes honorem, sed spernentes illum, et omnia bona praesentis
vitae, et vitam, notum fecerunt mundo et comprobaverunt, sese colloquio
Angelorum et Dei potitos esse, et vidisse oculis et mente, beatitudinem
inaestimabilem post hanc vitam ab eis floccipensam, nos manere.
~ Profecto cunctis hominibus religio est naturalis, nam in adversitatem
aut fortunam felicem incurrentes extemplo in coelum erigunt vultum
aut petendo auxilium, aut gratias agendo, quam ob rem sacrificia et
oratoria inventa sunt: sed apud alias nationes aliter, prout fert varia
commoditas regionis, aut varia opinio de rebus divinis: saepeque error
adest in modo, aut in re, quippe cum omnes putent se Deum colere
verum. Hoc autem signum est hominem cum superis communicare.
Si quis autem neget historias sanctorum, ipse negabitur; quoniam
et Romam esse quam non vidit, et Caesarem fuisse, et mirabilia, quae
in novo orbe alij vident, negabit in protervia sua.
~ Praeterea nullius Entis natura cogitat, tractatque ea, quae sibi naturaliter
non conveniunt, sed omnes servari student in illa, quam habent
vita: at homo non contentatur vita praesenti, sed aliam cogitat, summoque
studio requirit, omnemque suffert laborem ut ad ipsam vel cognoscendam
perveniat: Longe vanissimam homini curiositatem natura

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche